monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3
Beda, De Arte Metrica, II De syllaba. <<<     >>> IV De primis syllabis.

III De communibus syllabis. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Communes autem syllabae modis fiunt novem, quibus aut naturaliter longae, poetica licentia, in breves, aut naturaliter breves transferuntur in longas. Brevis quippe transfertur in longam, cum correpta vocalis in eodem verbo a duabus excipitur consonantibus, quarum posterior est liquida. Est enim brevis in hoc natura, ut: Mens tenebris operta suis. Est longa positione in hoc: Mortisque tenebras.
2 In quo Sergius modo iniusto utitur exemplo: Neve flagello. FLAGELLUM enim in capite verbi habet liquidam litteram consonanti subiectam, praepositio nunquam brevem natura syllabam verbi praecedentis potest facere longam.
3 Item natura brevis syllaba ad votum poetarum transferri potest in longam, cum correpta vocalis in consonantem desinit, et excipitur ab h littera. Est natura brevis in hoc:
Porcinum tenuere gregem, niger hispidus horret.
Est voluntate poetae longa in hoc,
Vir humilis moesto deiectus lumine terram.
Et item:
Mors fera per hominem miserum sibi subdidit orbem.
4
Ubi item quidam grammaticorum dubium exemplum ponunt: Terga fatigamus hasta. Nam etsi non h sequeretur mus, tamen esse posset longa, poetica licentia, quia plenis pedibus superfuit, sicut hoc, quod item ponunt, est:
Omnia vincit amor, et nos cedamus amori.
Ubi mor ideo potuit produci, quia post emensos pedes integros, partem terminat orationis, tametsi vocalis sequatur.
5 Tertius modus est syllabae communis, cum verbum aliquod in vocalem desinens correptam excipitur a duabus consonantibus, quarum prior sit s. Est enim natura brevis in hoc Fortunati:
Ordinibus variis alba smaragdus inest.
Est positione longa in hoc Sedulii:
Adveniat regnum iam iamque scilicet illud
6 Cum vero s in capite verbi fuerit consonanti alii subiecta, nequaquam potest ultimam verbi prioris syllabam producere, quae in brevem desierat: ut Sedulius,
Stare choro et placidis coelestia psallere verbis.
Et Fortunatus:
Vocibus alternis divina poemata psallunt.
7 Falsoque definivit Pompeius s non posse liquescere, nisi ipsa antecedat, ut: Ponite spes sibi quisque suas. Hanc Virgilius et in medio verbo alteri consonanti praepositam, ubi commodum duxit, liquentium more transiliit:
Hortatur Mnestheus: Nunc nunc insurgite remis.
8 Nisi forte hunc versum ita scandendum putamus, ut sit Horta spondeus, tur Mne spondeus, stheus nunc spondeus, coniunctis scilicet vocalibus, quod diphthongum vocant. Unde bene Donatus, cum de liquentibus litteris loqueretur, dixit specialiter de h et s littera: Suae cuiusdam potestatis est, quae in metris plerumque vim consonantis amittit.
9 Est enim modus quartus syllabae communis, cum post pedem quemlibet una syllaba brevis remanserit de verbo, quae vel in vocalem desinens excipiatur a consonante verbi sequentis, vel in consonantem desinens excipitur a littera vocali. Est enim natura brevis in hoc:
Cuius onus leve est, cuius iuga ferre suave est.
10 Est longa, permissu poetico in hoc:
Frondea ficus erat, cuius in robore nullum.
11 Quod genus syllabae inter longas vel omnino refugiendum, vel parcissime usurpandum est. Unde et in recentioribus poetis non facile eius invenies exemplum, quamvis et apud Virgilium non rarissimum, apud Homerum non frequentissimum reperiatur.
12 Quintus modus est, cum pars orationis desinit in diphthongum, sequente statim vocali. Est enim per naturam longa in hoc, Musae Aonides; est per licentiam brevis in hoc, Insulae Ionio in magno, quod posteriores poetae magis in una parte orationis fieri voluerunt; unde huius et nostratibus facile poematibus invenies.
13 At cum diphthongus a vocali alterius vocabuli excipitur, tum hanc per synalepham transiliendam esse dicebant, ut Prosper in praefatione Epigrammatum:
Nec nostrae hoc opis est, sed ab illo sumitur hic ros,
Qui siccam rupem fundere iussit aquas.
14 Sextus modus est, ut Donatus ait, cum producta vocalis est, vocali altera consequente. Est enim longa in hoc:
O utinam in thalamos invisi Caesaris issem.
15 Brevis in hoc:
Te Corydon, o Alexi; trahit sua quemque voluptas.
16 Quod moderni versificatores in eadem potius parte orationis consuerunt facere, ut:
Eoi venere magi, saevumque tyrannum.
Splendidus auctoris de vertice fulget Eous.
17 Et rursus longa est per naturam ita:
Angelus intactae cecinit properata Mariae.
18 Brevi per licentiam ita:
Exultat, Maria, cum prima affamina sensit.
19 Aut cum longa vocalis, vel etiam brevis quo partem terminat orationis, excipitur a vocali alterius verbi, priorem per synaloepham absumunt, ut Prosper:
Nam si te virtute tua ad coelestia credas
Scandere, de superis pulsus ad ima cadis.
20 Quamvis et Arator, imitatus veteres, dixerit:
O utinam nostris voluisses fida iuventus
Consiliis parere prius, ne littora Cretae
Linqueres, insanam rabiem passura profundi.
21 Septimus modus est, cum pronomen c littera terminatum vocalis statim sequitur. Est enim longa in hoc:
Non quia qui summus Pater est, et Filius hic est:
Sed quia quod summus Pater est, et Filius hoc est,
brevis in hoc:
Hic vir hic est, tibi quem promitti saepius audis.
Sed et adverbium c littera terminatum, communem syllabam facit.
22 Est enim longa in hoc Paulini:
Donec aspirante Deo conatibus aegris.
23 Brevis in hoc Prosperi:
Ut morbo obsessis praestanda est cura medendi,
Donec in aegroto corpore vita manet.
24 Octavus modus est, cum correptam vocalem in eadem parte orationis sequitur z, consonans Graeca duplex. Est enim longa in hoc Iuvenci:
Difficile est terris affixos divite gaza.
Est brevis in hoc eiusdem:
Et gaza distabat rerum possessio fulgens.
25 Nonus modus est quo, omnis syllaba novissima versus in quocunque metro indifferens est, quae Graece ἀδιάφορος, et ad voluntatem poetae vel correpta producitur, vel corripitur producta; quod frequentius est quam ut exemplis indigeat. Sciendum est autem quod x littera duplex nunquam facit communem syllabam, sed cum in eodem verbo sequitur vocalem, semper eam habet longam aut natura, ut pax, lex, lux, rex, vox; aut positione, ut fax, nex, nix, nox, nux, et exul, exitus et exitium.
26 Cum vero in primordio verbi fuerit, non potest producere ultimam syllabam prioris verbi, quod in brevem desierat vocalem, ut:
Pontibus instratis conduxit littora Xerxes.
27 N quoque littera pari ratione (nisi fallor) cum in medio verbo consonanti alteri fuerit subiecta, praecedentem syllabam sive natura seu positione semper longam habet, ut regna, calumnia. Cum vero in primordio verbi fuerit alii subiecta consonanti, ut Cneus, gnarus, profecto ultimam syllabam verbi prioris, si in brevem desierit vocalem, brevem hanc ut fuerat remanere permittit, neque ullam producendi habet potestatem, Prospero teste, qui ait:
Nec tamen hoc toto depellit corpore gnarus Naturam errantum dividere a vitiis.
28 Unde et inter liquidas annumeratur, tametsi non ita ut b vel r, quae communes syllabas facere solent.



Beda, De Arte Metrica, II De syllaba. <<<     >>> IV De primis syllabis.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3